Exodus 18

etc. Quod Moyses liberaturus filios Israel dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia praedicatores cum mittuntur ad opus praedicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent. . etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Aegyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Aegyptum, et subire agones Aegyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Aegyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Aegyptum, factus est sicut stellae coeli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Aegyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Aegyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Aegyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem. . etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. etc. pro posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebraeorum qui educti sunt de terra Aegypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum coepit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: inquit, Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: etc. Qui malum coram Deo facit, continuo poenitet, et dicit, Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum poenitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. etc. AUG., quaest. 66. Quaeritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est. . etc. ID., quaest. 67. Quaeri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset. . etc. ID., quaest. 68. Prima quaestio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et aeterna liberius extenditur. etc. ID., quaest. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro. . etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Praefigurabatur etiam quod doctrina gentium Judaeorum scientiam et superbiam superaret; et quae in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quaecunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quae ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Caeteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui praesunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui praesunt minoribus judiciis, quae ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro saeculo servandam puto. Unde Matth. 19: etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: de alio autem, Matth. 12: Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo praestabimus rationem, sicut de perjurio. Matth. 12: quoque Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: haec enim omnia umbra sunt coelestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: nec nos satiari possumus considerando quae scripta sunt, quibus nos aedificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis praesunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quae dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judaei dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quae modo carnaliter non possunt; potest lex leprae spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca. . etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus praebuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri. . etc. AUG., loc. 88. Alii: sic enim habet Graecus sermo, quod Latini interpretati sunt, Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est velut onus significatur ei impositum. autem dictum est pro quaestione gravi. .
Copyright information for VulgGlossa